- LANCEA
- LANCEAan quod aequâ, lance, i. e. aequaliamento, ponderata vibretur, an ex Graeco λογγη? Aetoli, Marte geniti, inventum dicitur Plin. l. 7. c. 56. Sagittas Persen Persei fil. invenisse dicunt: lanceas Aetolos iaculum cum amento, Aetolum, Martis fil. loastas velitares Tyrrhenum pilumque; ad quem locum vide Dalechampii Notas. Varro vero Hispanicam vocem esse tradit, apud A. Gell. l. 15. c. 30. Sed et ipsum teli genus Hispanicum fuisse, et ex Hispania in Italiam cum nomine delatum, extra dubium ponit Oisel. ad l. Imo non Hispanis solum. sed omnibus partier Celtis et rem et nomen quondam fulsse communia, exinde deducit, quod Sisenna apud Nonium, id teli genus Suevis, Germanicae genti, tribuit, Gallia materibus, Suevi lanceis configunt. Et Diod. Sic l. 5. Germanis simulat Gallis, παρ`αβάλλονται δε λόγχας ἃς ἐκεῖνοι λογκίας καλοῦσι, Hastas iaciunt, quas ipsi lanceas appellant. Hodieque adhuc lance id reli genus, unde Landstknecht, quasi lancearii milites, dici addent. Fuit autem Lancea Car. Mag. inprimis magni apud Francos olim habita, de qua fic. ex Ingufo, Vilhelmus Malmesbur. de Cestis Angl. l. 2. c. 6. ubi de Cimeliis, quae ab Hugone Rege Franc. ad Adelstanum Regem Anglorum missa sunt, inter quae pars dominicae crucis, ensis Contantini Mag. vexillum S. Mauricii et lancea Car. Mag. non exigui apud Francos pretil, quam Imp. imictissimus, contra Saracenos exercitum ducens, si quando in hostem vibraverat, numquam nisi victor abibat: ferebaturque eadem esse, quae, Dominico lateri Centurionis manu impactâ, pretiosi vulneris hiatu paradisum miseris mortalibus aperuit. Sic inter Cimelia et symbola Imperatoria vulgo recensetur, Lancea Constantini Mag. quam nactus a Sansone quodam Com. Rudolphus Burgundionum Rex dicitur misisse ad Henr. I. Imp. postea Orho I. in praelio contra Lotharingos et Hungaros, Henr. IV. A. C. 1089. Ep. Lausannae eam deferente, extulisse, apud Conr. Ursperg. et Albertum Stadensem A. C. 922. a quo tempore inter Imperii Cimelia praecipus est habita. Constantinum cerre Mag. μετα λόγχης, tum lancea, quam alii σκῆπτρον vocant, sietisse super columnam prophyreticam CPoli docet C. du Fresne ad Alexiad p. 82. Ademarus vero Cabanensis, non Constantini, sed S. Mauricii lanceam hanc vocat, ubi de electione Conradi Imp. quam a Rudolpho, unâ cum Burgundiae regno, cuius fuerit insigne, Conrado praefato traditam fuisse, scribit Hugo Flaviniac. in Chron. Apud Danos non minus celebris fuit Lantea S. Olai, quam in proeliis contra Ethnicos deferri solitum, refert Ianus Dolmerus ad Ius aulic. vet. Norvagic. p. 413. Necdefuit Bohemis sua Lancea Regalis, de qua sic Albertus Stadensis, ex Monacho Pagav. A. C. 1079. Bellum fuit inter Henr. VI. et Rudolphum in loco, qui icitur Fladecheim ubi in primo congressu Saxones terga vertêrunt. Ibi Veatislaus Dux et Faex Bobemiae, regalem lanceam adeptus est quae exinde, permissione Imp. semper quemvis illius gentis ducatu insignem in omni festiva Processione praecedit. Vide C. du Fresne in Gloss. ubi lancearum usum servis prohibitum, ex l. 6. Captiul. c. 271. solumqueve eorum olim fuisse, qui Militum dignitate ac nomine gaudebant, ex Gobelino Persona, in Cesmodromio Aet. 6. c. 77. addit. Idem lanceis olim praevaluisse Francos: docet Not. ad Alexiad. Vide quoque supra, in voce Iusta. Addo solum, cultrum, quo in Eccl. Graeci uti. quoque Diaconus ςταυροειδῶς, in crucis formam, dissecare solitus sacra dona, λόγχην quoque, i. e. lanceam dictam, in memoriam lancaeae, quaeChristi pupugit latus, uti docet Cl. Suicer. in Thes. Eccl. in voce λόγχη. Vide quoque supra Crux, infra Saccuta, it. Siromastes: uti de Lancearum absque ferro usu, in voce Torneamenta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.